Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
prior Fulvius praegressus Capuam; post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum, ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppugnaret:
ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore.
regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii, quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum;
additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.
hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad urbem oppugnandam. imperata non inpigre solum sed etiam avide direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.