Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius.

signa militaria quattuor de ala, prima quae fugit, duo de legione, quae cedentibus sociis successerat, amissa.

Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites

373
habuit, ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset.

“dis immortalibus, at in tali re, laudes gratesque” inquit “ago, quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra, quo omisistis pugnam.

qui pavor hic qui terror, quae repente, qui et cum quibus pugnaretis, oblivio animos cepit? nempe idem sunt hi hostes, quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis,

quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis.

omitto ea, quibus gloriari potestis; cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet, referam. nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam.

quid haec nox, quid hic dies attulit? vestrae iis copiae inminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum militibus; corpora tantum atque arma sunt eadem.

an, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur; vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.”