Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est.

cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus vidit, legionem in primam aciem inducit.

dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant.

cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius.

signa militaria quattuor de ala, prima quae fugit, duo de legione, quae cedentibus sociis successerat, amissa.

Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites

373
habuit, ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset.

“dis immortalibus, at in tali re, laudes gratesque” inquit “ago, quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra, quo omisistis pugnam.

qui pavor hic qui terror, quae repente, qui et cum quibus pugnaretis, oblivio animos cepit? nempe idem sunt hi hostes, quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis,

quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis.