Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quae officio decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse.

permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos haberent.

pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites ex formula

369
paratos esse,

et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse.

consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt.