Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est.

ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit.

par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt.

ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium pars terga pugnam spectantium invaderent, ipse Cn. Fulvi similitudinem nominis

quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat.