Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Herdoneam quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.
Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce atque exercitu ad Herdoneam amisso scribit:
ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contuderit, ire adversus eum, brevem illi laetitiam, qua exultet, facturum.
et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito tum timor in futurum erat.
consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra.
addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractavit Hannibal, at signa portis efferri vidit.
ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent — ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliaris, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti — , diu pugna neutro inclinata stetit.
ut primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam accepere,
novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit recentibus animis corporibusque; sed nox incerta victoria diremit pugnantis.