Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat:
qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse!
non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu, qui ad urbem esset, Iovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse.
has diversas sententias media sententia P. Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus, qui ad Capuam essent, scribendum censuit, quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire.
si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque,
utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam
hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex vulnere aegro, digrediundum Romam erat, e tribus exercitibus electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Vulturnum traducit.
inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter viam sunt, Setiam, Coram, praemisit,
ut commeatus paratos et in urbibus et ex agris deviis in viam proferrent praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.
Hannibal quo die Vulturnum est transgressus, procul a flumine castra posuit;
postero die praeter in agrum Sidicinum pervenit. ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum via Latina ducit. sub Casino biduo stativa habita et passim populationes factae.
inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa invenit.
et Fulvium Vulturnus tenuerat amnis navibus ab Hannibale incensis rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre comparantem.
traiecto ratibus exercitu relicum Fulvio expeditum iter non per urbes modo sed circa viam expositis benigne commeatibus erat, alacresque milites alius alium, ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam, hortabantur.
Romam Fregellanus nuntius diem noctemque itinere continuato ingentem attulit terrorem; tumultuosius, quam quod allatum erat, concursus hominum adfingentium vana auditis totam urbem concitat.