Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his laetus donis honoribusque dimissus domum implevit popularis laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis tum benignitate ac beneficiis.

itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis,

data quinqueremi e captivis atque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit.

ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.