Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret

si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier magno natu,

Mandoni uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.

cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: “haud magni ista facimus” inquit; “quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem — nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum — stimulat.”

et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes

352
eam pro parente colebant.