Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

militum deinde virtutem conlaudavit, quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset, quo minus transcenderent omnia perrumperentque.

itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse, qui primus murum ascendisset; profiteretur, qui

350
se dignum eo duceret dono.

duo professi sunt, Q. centurio legionis quartae et Sex. Digitius navalis. nec ipsi tam inter se acriter quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum.

sociis C. Laelius praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat.

ea contentio prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset, qui cognita causa testibusque auditis iudicarent, uter prior in oppidum transcendisset,

C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores considere et causam cognoscere iussit.

cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit

eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse, ut manus inter se conferant. ceterum etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis.

stare legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint, quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem.

haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare.

tum reliquos, prout cuiusque meritum virtusque erat, donavit; ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia

351
septingentos viginti quattuor fuisse inveniam.

aeque et alia inter auctores discrepant. praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio.

scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum decem et tria milia: adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem convenit.

plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant;

Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt.

non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit. si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veris sunt.

ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum habere iussit:

venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio.

deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret