Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.

itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt.

et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia

347
atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est;

quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse, opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.

Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.