Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse ad conprimendam seditionem processit.

atque ille, cum ei multitudo maior quam Numidarum procul visa, et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad auris accidisset, priusquam ad ictum teli veniret, capessit fugam.

per aversam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare pervenit, nactique opportune parvum navigium, relicta hostibus Sicilia, de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt.

alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent, clausique exitus essent, circa portas caesa.

oppido recepto Laevinus, qui capita rerum Agrigenti erant, virgis caesos securi percussit, ceteros praedamque vendidit; omnem pecuniam Romam misit.