Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem inpigre transgressus cum summovisset hostis, et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit.
ita in medio circumventa navis capitur. hinc ceteris terror iniectus, ubi praetoriam navem captam videre; fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in remis abreptae praedae fuere Thurinis Metapontinisque.
ex onerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium venere, aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.
nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius,
qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei C. Persium,
inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit, qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidissct, paucos ex multis trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus in urbem compulit, nec multum aflit, quin urbs eodem impetu caperetur.
ita aequatae res ad Tarentum, Romanis victoribus terra, Tarentinis mari. frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.
per idem tempus Laevinus consul, iam magna parte anni circumacta, in Siciliam veteribus novisque sociis expectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res;
Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium valido praesidio, duxit legiones.
et adfuit fortuna incepto. Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant.
per totam Siciliam vagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec, quin erumperet,
haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent.
postremo praefecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum quod longe aliter evenit:
nam veterem favorem eius sua insuper invidia auxit, neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento.
per quos ut est facta fides compositusque rei gerendae modus, portam ad mare ferentem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut caesis, Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt.
et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse ad conprimendam seditionem processit.
atque ille, cum ei multitudo maior quam Numidarum procul visa, et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad auris accidisset, priusquam ad ictum teli veniret, capessit fugam.