Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur. ita in arto stipatae erant naves, ut vix ullum telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.

insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum, quae primae agminum concurrerant inter se.

in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat, quae Tarentum Hannibali prodiderat.