Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam: quippe ad pluris exemplum quam malum pertinebat.

nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat.

Salapiae principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali amicus, Blattius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello. sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat.

multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat. at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit.

337

arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellabat.

enimvero ille velut in manifesta re exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, minus similis veri visa est:

aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri, quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit.

ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum — quingenti autem Numidae erant — Salapiaque traderetur Marcello.