Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
transmarinae quoque res quadam vice pensatae: Philippus hostis tempore satis opportuno factus, Aetoli novi adsciti socii Attalusque, Asiae rex, iam velut despondente fortuna Romanis
Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti pudebatque adeo se spretos,
ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur.
ipsae quoque Hispaniae, quo propius spem venerant tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio, tumultuario duce, ad vanum et inritum victoriam redactam esse indignationis praebebant.
ita aequante fortuna suspensa omnia utrisque erant integra spe, integro metu, velut illo tempore bellum inciperent.