Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virile secus et omnia, quae solo non continerentur, restituenda censuerunt dominis.
Campanos omnis Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud
333
hostis essent,liberos esse iusserunt ita, ut nemo eorum Civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum, qui Capuae fuisset, dum portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret, locus ubi habitarent trans Tiberim, qui non contingeret Tiberim, daretur;