Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs, uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.

itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse, ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem, qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.”

L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: “omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli,

quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis, vos rogo, Quirites.”

plebes sic iussit: “quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus iubemusque.”

ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam.

Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae pretium est omnia enumerare.

aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas extra filias, quae enupsissent, priusquam in populi Romani potestatem venirent;

alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum; aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt, publicanda necne bona essent.