Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quae is gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse; in relicum curae senatui fore rem Syracusanam mandaturosque consuli Laevino, ut, quod sine iactura rei publicae fieri posset, fortunis eius civitatis consuleret.
missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et
appellati ac dimissi ad genua se consulis proiecerunt * et obsecrantes, ut, quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent, veniam eis daret et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.
Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat.
neque enim poenas negare poterant, nec tyranni erant, in quos culpam conferrent;
sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superesse, quos nec sua conscientia, ut quicquam de se gravius consulerent, impulerit, nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos adfinitatibus plerosque et propinquis etiam cognationibus ex conubio vetusto iunctos.
summotis deinde e templo paulisper dubitatur, an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset — mortuus enim post captam Claudius consul erat — , ut coram imperatore, qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.
dein cum M. Atilium C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent,
interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis, qui ad Capuam fuerant, maxima auctoritas erat,
“in consilio” inquit “arbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur, ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset.