Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
reductis in curiam legatis tum consul “non adeo maiestatis” inquit “populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim.
sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, — nam quidquid in hostibus feci ius belli defendit — , sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim.
sin autem desciverunt a populo Romano, legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clausernnt, exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur?