Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nunc, ne quis timore frenari eos dicere possit, quo minus de eo libere querantur, in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse.

deprecari senatus praeiudicium: nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?

ita senatus, cum, quid placeret, magis ostendisset quam decresset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio provinciarum,

rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut, ex quo primus post adversa omniasecundae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus, caderet.

Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt in gratiam publicam avertentes;

Hieronymum ac postea Hippocraten

328
Epicyden tyrannos cum ob alia tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum,

et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto omnis ab tyrannis interfectos.

quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis.