Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

circumibant enim senatorum domos cum veste sordida adfirmantes se non modo suam quosque patriam sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset.

nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum, quod de se questum venisse Siculos sciat, obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico.

hae querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum partim invidia Marcelli excitabat, in etiam pervenerunt.