Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrinis, ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent.

Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret.

nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur.

alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum.

Vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri.