Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipse, priusquam maioribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit.

incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset.

ad frangendas igitur vires vastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit.

Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni iuventute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat.

adversus quos Acarnanum gens et viribus impar et iam Oeniadas Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum.

coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros:

qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram execrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt

precatique simul Epirotas sunt, ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent adicerentque humatis titulum:

“hic siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes occubuerunt.”