Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem, quod provincia
317
confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit, triumphanti urbem inire liceret.id non impetravit. cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos,
ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent, quod nisi manente in provincia bello non decerneretur, eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum, ut ovans urbem iniret.