Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur; et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.

ita cum triginta navium classe — omnes autem quinqueremes erant — ab ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicam sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca — oriundi et ipsi a Phocaea sunt — , copias exposuit.

inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum — etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant — habuit.

naves ibi subduci iussit remissis quattuor triremibus Massiliensium, quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.