Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit;
314
atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere,cum subito P. Cornelius, P. Cornelii, qui in Hispania ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere in superiore, unde conspici posset, loco constitit.
in quem postquam omnium ora conversa sunt clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium.