Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit, ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda; ad quam praesidia deducerentur, suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.

quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte, quod gravissimum exercitus erat, Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit.

data sedulo opera est, ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset.

ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera, quae in rem non essent, die consumpto in posterum dilatum est.

addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi.