Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ne tum quidem fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit.
hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani.
tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie;
sed hostis detrectabat pugnam. levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.
inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant.
et Romae senatui populoque post receptam Capuam non Italiae iam maior quam Hispaniae cura erat. et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat.
nec tam, quem mitterent, satis constabat, quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet, extraordinaria cura deligendum esse.
cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitiis consules edixerunt.