Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi.
nec postero die res finem invenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque
313
clam e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne is quidem,quae ultro dicta erant, stabatur, minusue ac minus cum timore simul fide decrescente conveniebat. iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem, qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse.