Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sed omitto haec: vetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati.
illud irae atque odii execrabilis inexpiabilisque indicium est: Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione; profectus trans Vulturnum perussit Calenum agrum:
nihil tanta sociorum clade avocati sunt; ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: quoque tempestatem imminentem spreverunt; transgressus Anienem amnem tria milia passum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit, Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: