Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?
quotiens in obsidentis quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc, quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus?
age contra, quae illi infeste in nos fecerint, repetite, ut ex eo, quid speretis, habeatis. cum hostis
alterum annum inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.
sed omitto haec: vetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati.
illud irae atque odii execrabilis inexpiabilisque indicium est: Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione; profectus trans Vulturnum perussit Calenum agrum:
nihil tanta sociorum clade avocati sunt; ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: quoque tempestatem imminentem spreverunt; transgressus Anienem amnem tria milia passum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit, Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit:
non omiserunt. feras bestias, caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas: Romanos Roma circumsessa,