Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Q. Fulvio Ap. Claudio prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant,
292
decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant abscederent prius quam expugnassent.ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantur, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens,
sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum.