Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tribus et viginti legionibus Romanis eo anno terra marique est gestum.

principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui visae; titulus. honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato “propraetor senatui” scripserat, magnam partem offendebat:

rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum

293
comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri.

et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras attulerant.

rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi “propraetori L. Marcio” non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret.