Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita erant, expectabant.
convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.
ea mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt.
Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.
Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut, quo res postulet, occurrere libero campo possint. et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat.