Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.

Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita erant, expectabant.

convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.