Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.

ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus, quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem;

in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.

Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita erant, expectabant.

convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.

ea mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt.

Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.