Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pro servis saltem ad hoc bellum emptis vobis simus, congredi cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem?

asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit, quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiae est.”

sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit: senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse.

eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus,

militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset.

si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur, hostis in terra Italia esset.

deinde a praetore de senatus sententia

244
plebique scitu sunt habita, quibus creati quinqueviri muris et turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis alteri reficiendis aedibus Fortunae

et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant. —

tempestates foedae fuere: in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit. tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati;

murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis.