Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi

289
facere, degenerem Afrum imperatori misso ab senatu

is perpulit Epicyden, ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae fortuna evenisset, dubie Muttinis gloriam fore.

enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet.

instruente exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos, qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam,

dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.

gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime timuerant,

et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur.

itaque haud magni certaminis fuit proelium; primus clamor atque inpetus rem decrevit. Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti,

postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi. multa milia hominum caesa, capta sex milia et octo elephanti. haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit. victor inde Syracusas rediit. iam ferme in exitu annus erat;

itaque senatus Romae decrevit, ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret: