Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum et,
cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto saevitia fortunae emersuram esse.
nunc quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum audeatis duce vestro auctore. non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem volui,
ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo.
a vobis
et ita se res habet: ad id, quod ne timeatur fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia, quod neglexeris, incautum atque apertum habeas.
nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne obsessi modo ipsi atque oppugnati castra sua ultro oppugnemus. audeamus, quod credi non potest ausuros nos. eo ipso, quod difficillimum videtur, facilius erit.
tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse.
clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus suis oppresses illa caedes edatur, a qua vos hesterno die revocatos aegre ferebatis.
scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento, cuius praetervolat opportunitas, cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.