Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi; simul aut,
si successisset coeptis, erecturum se adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma contemptum sui dempturum.
ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus contione advocata ita disseruit:
“vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis
nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram omnium vicem, difficillimum in luctu est, unus consulere.
et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim, cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore licet.
praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se, neu invictos per octo annos in his