Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut

281
nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset;

nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet;

omnia fastigio leni subvexa. ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.