Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut
nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet;
omnia fastigio leni subvexa. ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.
Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit,
cum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium illud vix puerisve morandis satis validum distraherent diriperentque? captum hostem teneri latentem post sarcinas. haec contemptim duces increpabant;
ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
trudentes sudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant.
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur; magna pars tamen militum cum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt.
Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos. —