Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit;

quin apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades;

Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem

282
occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.

cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae viderentur, vir unus res perditas restituit.

erat in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impiger iuvenis animique et ingenii aliquanto quam pro fortuna, in qua erat natus, maioris.

ad indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua per tot annos omnis militiae artis edoctus fuerat.

is et ex fuga collectis militibus et quibusdam de praesidiis deductis haud contemnendum exercitum fecerat iunxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato.

sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset,

subeuntes alii aliis in valli stationesque, donec per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. omne inde tempus —

exiguum id fuit — muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit; et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.

ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt,

recordati, quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.

neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris inutiles se proiecissent fletus potius, quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent:, cum subito clamor tubarumque sonus —