Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
luce ut sen. serunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem adsecuti Numidae nunc ab tergo, nunc in latera incursantes consistere coegerunt ac tutari agmen;
quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres: copiae adsequerentur.
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud procederetur et nox iam instaret,
revocat a proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam nona quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit.
ibi primo impedimentis et equitatu in medium circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;
dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant: apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse,
circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut
nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet;
omnia fastigio leni subvexa. ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.
Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit,