Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ad nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio qualis iam praesagientibus animis inminentis esse solet.
imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem,
nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitur potuisse?
quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium, non posset, certe cum fratre coniungeret copias?
his anxius id modo esse salutare in praesens credebat, cedere inde, quantum posset; et una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter.
luce ut sen. serunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem adsecuti Numidae nunc ab tergo, nunc in latera incursantes consistere coegerunt ac tutari agmen;
quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres: copiae adsequerentur.
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud procederetur et nox iam instaret,
revocat a proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam nona quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit.
ibi primo impedimentis et equitatu in medium circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;