Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cetera praedae futura. castra testis parietum pro muro saepta; portis platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.
inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante
269
fuit, quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt.inter haec et Philodemus, cum spes, uxilii nulla esset, fide accepta, ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit tumulum