Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant paucos tamen eorum inproviso oppresses in cubilibus interfecerunt.
prope Hexapylon est portula; ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum
267
erat et iam undique non furtim, sed vi aperte gerebatur res.quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt.