Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam

268
illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret,

praemittit Syracusanos, qui intra praesidia Romana, ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni inpellerent hostis ad dedendam urbem.

tenebant Achradinae portas murosque maxume transfugae, quibus nulla erat per condiciones veniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi.

itaque Marcellus postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viaeque ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.

praeerat huic arci Philodemus Argius ab Epicyde impositus; ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni cum longo sermone habito dilatus per esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.

cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse Marcellus,

ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham — nomina ea partium urbis et instar urbium sunt — posuit castra timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus praedae non posset.

legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt precantes, ut a caedibus et ab incendiis parceretur.

de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus, ne quis liberum corpus violaret:

cetera praedae futura. castra testis parietum pro muro saepta; portis platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.