Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam

268
illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret,

praemittit Syracusanos, qui intra praesidia Romana, ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni inpellerent hostis ad dedendam urbem.

tenebant Achradinae portas murosque maxume transfugae, quibus nulla erat per condiciones veniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi.

itaque Marcellus postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viaeque ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.

praeerat huic arci Philodemus Argius ab Epicyde impositus; ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni cum longo sermone habito dilatus per esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.